- THYMUM
- THYMUMet us, Graecis θύμον, et θύμος, vetustissimis temporibus issdem θύμβρη, et ος, recentioribus hicn, transpositis literis θρύμβος, inter condimenta veterum Graecorum fuit, in lautioribus culinis usurpatum, quô et sales condiebant, unde θυμῖται ἁλες. Alexis Comicus, in recensione condimentorum,Ο᾿ρίγανον, γήτιον, ἄνισον, θυμὸν, σφακὸνAt apud Eubulum.Καὶ σίλφιον, θυμόν τε τῶ ὑμηττίων.Idem tamen in Pluto Aristophanis, inter tnevis victus, et agrestis cupedias commemoratur: Verum eô locô vetus Interpes θύμους non de condimentaria herba accipit, sed bulbos ac cepas agrestes exponit. Quemadmodum et Hesychius θύμον ςκόροδον interpretatur: qua de re vide Salmas. ad Solin. ubi plura de hac herba passim, inprimis p. 1286. Porro coronamentis inseri consuevisse, notum ex illo,Pars thyma, pars rorem, pars meliloton amant.Suavitate certe odoris commendatur Ovidio, l. 15. Met. v. 80.--- --- nec vobis lacteus humorEripitur, nec mella thymi redolentia store.Tamque gratus et allubescens flos hic habitus, ut symbolum eius gratiae, quae cuique rei nativa est, eum Horatius faciat, l. 1. Ep. 3. ad Iul. Florum, v. 21.--- --- ipse quid audes?Quae circum volitas agilis thyma?Vide Car. Paschal. Coronar. l. 3. c. 17. Et quidem purpurei floris vulgare thymum est, quod μέλαν proin seu nigrum Theophrasto dictum, praeter quod aliud flore candidô est, de quo utroque Salmas. ubi supra. Ex thymo divites factos fratres duos Veianios, habes apud Varronem de Re R. l. 3. c. 16. hôc enim pabulô apes delectantur maxime, unde mellis copia. Notum Poetae: Ecl. 5. v 77.Dum thymô pascentur apes etc.Vide et Plin. l. 21. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.